Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.8.1 Cic. Fam. 3.8.5 (English) >>Cic. Fam. 3.8.7

3.8.4 Romae composui edictum; nihil addidi, nisi quod publicani me rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis transferrem in meum. diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus civitatum. quo in capite sunt quaedam nova salutaria civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid in quo te offenderem, tralaticium est. neque enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi ne quis iniussu meo proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum persequi non possent. nam id est maxime in tuis litteris inridendum. quid enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laudicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium, quae eis Taurum sunt, omniumque carum civitatum magistratus legationesque convenirent?

3.8.5 nisi forte postea coeperunt legare quam ego Taurum transgressus sum; quod certe non ita est. Cum enim Laudiceae, cum Apameae, cum Synnadis, cum Philomeli, cum Iconi essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes crant constitutae. atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii. ego autem, cum hoc suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut levarem miseriis perditas civitates et perditas maxime per magistratus suos, non potui in illo sumptu non necessario neglegens esse. tu, si istius modi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem veniant, aliis attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime liberale. ego, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non tuum libertum Brundisi neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in locum me venire velles, rettulissem. qua re potes doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime scripti libri, genus hoc totum orationis tollere: 'disputabant, ego contra disserebam; dicebant, ego negabam.'



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.8.1 Cic. Fam. 3.8.5 (English) >>Cic. Fam. 3.8.7

Powered by PhiloLogic